[210] EPISTOLA X.

Ornatissimo & genere, litteris, moribusque Clarissimo Viro

D. AUSONIO ab HOXVIER.

Domino & Amico suo non vulgari.

S.P.

Cum dudum cupiissem, AUSONI ornatissime, atque Charissime, HECTORIS fratris tui literis respondere, quae proximo Novembri redditae mihi fuere, frequentes tamen peregrinationes occupationesque voluntatem fere meam intercepere. Et hoc tempore non satis tutum est cuivis literas committere. Cum enim antea Daventriam eas, mittere consuevissem, quo per negociatores in patriam perferrentur, postquam tamen Anabaptisticae factionis conspirationes, quae tandem illic erupere, subodoratua fui, non sum ausus nisi certis hominibus literas meas concredere. Quapropter nunc proprium conduxi nuntium, qui hasce atque alias in Phrysiam perferret. Rogo te aurem, mi AUSONI, ut fratri tuo inscriptum fasciculum tuis literis jungas, eidemque cum primum commodum erit tradi cures, ne meam moram tua fortassis aggravet. Inclusi etiam ad ALCIATUM & RENICUM nostrum literas, ea caussa est, quod fasciculus sit crassior. Lubebat vero mihi de silentio tuo tecum expostulare, nam diu nihil a te scriptum est, nisi ipse in eadem culpa essem, & scio quoque tibi non defore excusationem praesertim novo marito, atque novo uti jam spero patri, quem uxoriae delitiae, familiae multiplices curae, & suavissima nuper natae proles oscula, totum occupant, pristinamque amicis operam dare non sinunt. Quando tamen ego in istis odiosissimis occupationibus AUSONII mei non obliviscor, ne tu quoque vicissim VIGLIUM animo tuo penitus excidere patiare rogo.

Si quaeris quid hic agamus. Ilium adhuc obsidemus, haud alia spe, quam ut fame tandem ad deditionem Anabaptistica ista colluvies compellatur. Interea vero princeps praesulque meus auxilia undique implorat, ut adversus hanc seditiosissimam sectam, quoad voti compos fiat, exercitus impendia perferre valeat. Et hic quidem non desperamus, sed terrent subinde nos, quae isthinc atque ex Hollandia nunciantur, nihil enim intentatum Anabaptistae relinquunt, passimque per occultos emissarios seditionem moliuntur, verum DEUS propitius hactenus eorum scelerata consilia in tempore detexit. Nam quid Vesaliae atque Daventriae actum sit, arbitror vos illic non latere. Ego hisce malis & turbis jam prope assuevi, ac principis erga me humanitate, meliorisque fortunae spe, me ipse consolor. Levant autem nonnunquam cogitationum pondus amicorum epistolae. Quod quidem officium a te jam dudum expecto. Bene vale AUSONI ornatissime una cum mellitissima conjuge. Dulmaniae. Cal. Mart. MDXXXV.

VIGLIUS ZUICHEMUS.